# Epitome astronomiae Copernicanae 435

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, ENTOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/435

Sphaeram Lunae ordinari circa terram vt centrum suum, sic vt motus annuus circa Solem (& sic de loco in locum) toti sphaerae Lunae cum Tellure communis sit. Censes tu, retinenda esse principia ista in hac Epitome? Cùm Astronomia duos fines habeat, salvare apparentias, & contemplati genuinam formam aedifimundani, de quibus actum est libro l. folio 4. & 5. cij ad primum quidem finem, non est opus omnibus hisce principijs; sed possunt aliqua mutari; aliqua omitti; secundum etiam necessariò est emendandum: ad alterum finem etsi necessaria sunt pleraque, nondum tamen ista sufficiunt. Quanam horum principiorum possunt mutari vel omitti salvis apparentijs Tycho Braheus demonstrat apparenrias, mutato primo & tertio: Terram enim ipse cum veteribus collocat in centro mundi, immobilem; Solem verò, qui centrum & ipsi est orbium quinque planetariorum, cum ipso systemate sphaerarum omnium, facit annuo communi motu circumire circa terram, dum interim in hoc communi systemate quilibet planeta suos proprios motus conficit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
