# Epitome astronomiae Copernicanae 439

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/439

Et in luce quidem, mundi consistit ornatus, in calore vita & vegetatio, in motu quaedam quasi actio, in Harmonijs contemplatio, in qua Aristoteles ponit beatitudinem. Iam cùm ad omnem affectionem tria necessariò concurrant, causa QVA, subjectum IN QVO, & forma SVB VA: Sol igitur per omnes dictas affectiones mundi, vicem sustinet efficientis, fixrarum regio, vicem formantis, continentis, & terminantis; intermedium, vicem subjecti, pro natura cuiusque affectionis. Omnibus igitur his modis Sol fit totius mundi corpus praecipuum. Nam quod lucem attinet, eâ cùm Sol ipse pulcherrimus est, & quidam veluti oculus mundi, tum verò mundi reliqui corpora ipse vt fons lucis aut clarissima fax, illuminat, pingit, exornat; Intermedium, non ipsum est lucidum, sed pellucidum & perspicuum, & rivus, per quem dispensatur lux à suo fonte; suntque in eo globi & creaturae, quibus lux Solis infunditur, & qui ea fruuntur: Fixarum sphaera vicem praestat alvej, in quo decurrat hoc lucis flumen, estque quidam veluti paries opacus & illuminatus, lucem Solis repercutiens & conduplicans: rectissimè laternae comparaveris, quę rentos arcet. Sic in animalibus cerebrum, sedes sensitivae facultatis, toti animali sensus omnes communieat, & actu sensus communis, causatur illorum sensuum omnium praesentiam, eos veluti excitans & vigilare jubens. Et aliter, in hac comparati one Sol sese habet instar ipsius sensus communis, Globi in intermedio, instat Aaa star organorum sensoriorum; fixae instar objectorum sensilium.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
