# Epitome astronomiae Copernicanae 441

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/441

Sic etiam in Homine intellectus est, qui abstrahit vniversalia, formatque & numeros & proportiones; vt quae non sunt extra intellectum; individua verò, per sensus intrò recepta, sunt fundamentum vniversalium, individuae & discretae vnitates, numerorum; termini reales, proportionum: memoria denique quibusdam veluti loculis quantitatum & temporum, ad quoddam instar sphaerae fixarum distincta, est penus & repositorium sensionum Et amplius, de sensionibus nuspiam fit judicium, nisi in cerebro; nuspiam oritur affectus lętitię ex perceptione sensuali, nisi in corde. Respondet igitur nutricationi animalium & plantarum, dicta vegetatio; respondet vitali facultati, calefactio; animali, motus sensitivae, lux; rationali, Harmonia. Quare optimo jure, Sol cor mundi habetur, vitaeque & rationis sedes, & primariorum trium mundi membrorum praecipuum: suntque vera encomia sensu philosophico, cùm poetae, Regem astrorum, Sidonij verò & Chaldaei & Persae (proprietate linguae, quae etiam in Teutonismo cernitur) Reginam coili, Platonici verò, Regem ignis intellectualis celebrant.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
