Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 444
Unproofread scanNot analysed yet
lea Quibus verò argumentis astruis Solem in ipsißimo mundi centro situm esse? Horum aliqua suppeditant nobis vetustissimi Pythagorei &philosophi Italici apud Aristorelem lib. 2de coelo cap. 13. &desumuntur à dignitate tam Solis quam loci, &aSolis officio in mundo vivificandi &illuminandi. Dic primum Argumentum à dignitate Sic habet ratiocinatio Pythagoréorum ad verbûm ex Arle: corpori dignissimo &preciosissimo digniorem etiam locum deberi. Iam verò Solem quidem (pro quo ipsi Ignis vocabulo sunt vsi, ex instituto Sectae occuitantes sua dogmata) digniorem esse Tellure, totiusque mundi preciosissimum &dignissimum, vt paulò ante ostensum. Atqui superficiem ¢rum seu, meditullium esse binos sphaerici terminos. Horum igitur alterum Soli competere: Non verò superficiem, nam id corpus quod est totius mundi praecipuum, debuisse omnium maximè custodiri: centrum verò aptum ad hanc rem esse, quod ideo lovis custodiam appellitare soliti sunt. Itaque non esse par vt Tellus in medio sit: Soli enim illum locum competere, Tellutem verò annuo motu circa medium ferri. Quid respondit ad hoc argumentum Aristoteles? 1. Dicit illos sumere inconcessa, scil. idem esse medium &magnitudinis (hoc est sphaerici) &rei (h. e. corporis mundani,) &ipsius adeò Naturae, (h. e. informationis seu vivificationis.) Atqui vt in animalibus non sit idem medium &vivificationis &corporis (cor enim intus quidem est, at non aequaliter ab extremis abest) sic etiam de coelo cogitandum, neque metuendum incolumitati totius vniversi, aut praesidium ad centrum collocandum: quin potius quaerendum illud cor mundi seu medium vivisi cationis quale corpus sit, &in quo mundi loco situm 2. Vult ostendere dissimilitudinem medij naturae à medio loci.