# Epitome astronomiae Copernicanae 445

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/445

Illud enim medium naturae, seu illud dignissimum & preciosum corpus, habere rationem principij: loci verò medium, esse potius vltimum, in quantitate metaphysicè considerata, quam primum aut principium eius. Quod enim est quantitatis medium, hoc est, intimum, id finiri seu circumscribi: Terminos verò id esse, quod finit seu cireumscribit Iam praestantius & dignius esse quod exterius ambit, finit & concludit, quam quod intus terminatur: nam materiam inter ea esse, quae finiuntur, terminantur & continentur: Formam verò, seu essentiam ereaturae cuiusque, esse de numero eorum, quae finiunt, circumseribunt & comprehendunt. Ita putat se probasse, Soli (seu vt ille intellexit, Igni Pythagoreorum, non tam medium mundi loeum competere, quam extremitatem. Quomodo tu diluis hunc Aristotelis elenchumi Etsi verum est, non in omnibus creaturis, minimeque in animalibus, id esse in totius molis medio quod est totius creaturae praecipuum at cum de mundo disputamus, nihil est verisimilius hoc ipso. Nam figura mundi rotunda est, animalis non item. Quia cum animalia instrumentis egeant extra se porrectis, quibus terrae insistant, super ea moveantur, cibum, potum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
