# Epitome astronomiae Copernicanae 446

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/446

species rerum sonosque ab extra exceptos intra se recipiant: Mundus è contrario solus est, nihil habens extra, seipso nixus, & quoad totum immobilis, ipse solus omnia: caussa itaque nulla est, cur cor mundi sit alibi, quam in medio: vt id quod est, (cor scilicet) esse possit omnibus mundi partibus extimis aequaliter, quippe ab aequali vndique intervallo. 2. Porro quod jussit quaerere, quodnam corpus sit illud totius vniversi praecipuum: turbatus quidem est, aenigmate Pythagoreorum, existimans illos ignis elementum pro praecipuo venditare: non malè tamen jussit. Et nos igitur, consilium Aristotelis secuci, Solem eligimus, non adversantibus nec Pythagoréis in sensu suo mystico, nec ipso Aristotelę. Quem Solem dum quaerimus, quo mundi loco sit situs, Copernicus coeli peritus, nobis medium indicat: caeteri qui alium ejus ostendunt locum, non coguntur ad hoc argumentis astronomicis, sed alijs quibusdam ad speciem metaphysicis, ex terrae ejusque loci contemplatione ductis: quorum argumentorum aestimatio nobis cum illis est communis, & quibus non indicant, sed quaerunt ipsi quoque Solis locum. Dum igitur quaerentes locum Solis in mundo, centrum invenimus mundi, facimus hoc aequo ipso Aristotele, nec hic ejus elenchus est contra nos. 3. Quod verò centro vilitatem adstruit Aristoteles, Pythagoréis directè contradicens: facit id praeter figurarum naturam, praeterque considerationem earum seu geometricam, seu metaphysicam. Nam supra libro primo centrum sanè non vltimum erat in sphaerico, sed ejus omninò principium geneseos mentalis aequabilissimae, gerens in SS Trinitatis adumbratione Dei Patris, quę prima personarum est, similitudinem 4. Denique physicè ęstimans ea quę sunt geometrica, possit alicui videri non congruè facere; nisi quae hic de materia & forma disputat, ex ipsa schematum geometricorum consideratione per analogiam quandam transumpta essent.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
