Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 447
Unproofread scanNot analysed yet
Verè enim in quantitatibus solidis, interna corpulentia, quaquaversum patens aequaliter, nec seipsâ cujusquam figurae particeps, genuina est imago materiae in rebus physicis; externa verò corpulentiae figura ex superficiebus certis composita, terminantibus soliditatem, repraesentat in rebus physicis formam. Itaque concedatur illi sanè comparatio haec: sed ex qua apparet, ipsum ludere aequivocatione medij: cùm enim de intimo sphaerici puncto dixerint Pythagorici: omne spacium intra ipse superficiem comprehensum intelligit voce mendij. De spacio igitur concedenda est illi victoria, sed inutilis, de centro enim totius spacij medio vincunt Pythagoréi &Coperniaus. Nam etsi medium vt est suacium, non meretur nomen termini; at meretur, vt est centium, quo respectn ctu maximè est accensendum formantibus &terminantibus, cùm supralibro primo centrum fuerit origo geneseos sphaerici, metaphysicè expensae. Proba ab officio solis, centrum ei deberi? Id partim jam est factum in dissolutione elenchi Aristotelici.