# Epitome astronomiae Copernicanae 447

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/447

Verè enim in quantitatibus solidis, interna corpulentia, quaquaversum patens aequaliter, nec seipsâ cujusquam figurae particeps, genuina est imago materiae in rebus physicis; externa verò corpulentiae figura ex superficiebus certis composita, terminantibus soliditatem, repraesentat in rebus physicis formam. Itaque concedatur illi sanè comparatio haec: sed ex qua apparet, ipsum ludere aequivocatione medij: cùm enim de intimo sphaerici puncto dixerint Pythagorici: omne spacium intra ipse superficiem comprehensum intelligit voce mendij. De spacio igitur concedenda est illi victoria, sed inutilis, de centro enim totius spacij medio vincunt Pythagoréi & Coperniaus. Nam etsi medium vt est suacium, non meretur nomen termini; at meretur, vt est centium, quo respectn ctu maximè est accensendum formantibus & terminantibus, cùm supralibro primo centrum fuerit origo geneseos sphaerici, metaphysicè expensae. Proba ab officio solis, centrum ei deberi? Id partim jam est factum in dissolutione elenchi Aristotelici.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
