# Epitome astronomiae Copernicanae 45

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45

Intelligo ortum caeterarum figurarum; Videtur igitur Sphaericum esse inter primigenias, nascitur enim fluxu semicercularis lineae circa polos & axem immobiles: itaque linea circularis erit illa prior? Modus istecreandi Sphaerici tantummodò geome tricus est, seu potius mechanicus, Geometris vsitatus ad juvandum captum tyronum: Naturae verò Sphaerici, seu considerationi ejus metaphysicae nequaquam est conveniens. Circumducto namque semicirculo, puncta quaedam ut dictum, quiescunt, proxima tardè, media velocissimè moventur; cùm ipsum Sphaericum sit undique sui ipsius simile; cùm etiam in ortu primigeniarum, quae viliores sunt, aequabilissimus omnium punctorum fluxus fuerit. Cùmque caeterae primigeniae lineamenta habeant, quibus sic genitae fuisse intelligantur; in sphaerico contra nullum nujus hujus geniturae vestigium est; nihil enim in ea, quod prae reliquis punctis poli rationem habeat. Non est igitur haec genuina & metaphysica ratio geniturae Sphaerici. Denique unea semicircularis, quippe gignens, prior esset Sphaerico, quippe genito; quod est absurdum & impossibile; cum posterior non sit tantum Sphaerico, sed ipsis etiam planis figuris. Proba hanc posterioritatem linea semicircularis?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
