# Epitome astronomiae Copernicanae 450

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/450

De Marte, Venere, Mercurio, primarijs & ipsis, nondum constat, num & illi eomites seu satellitium tale habeant. Quot ergò sunt in doctrina Theorica Plaenetae considerandi? Non plures septem; sex quidem dicti primarij, 1. Saturnus, 2. Iupiter, 3. Mars, 4. Terra (Sol ad visum) 5. Venus, 6. Mercurius & 7. vnicus è secundarijs, Luna; quia sola circa Tellurem, nostrum domicilium volvimi; caeteri secundarij nihil nos attinent, qui Telluris sumus incolae, nec eos sine lectissimis Telescopijs, conspicimus. Quo ordine dispositi sunt inter se planeta, num in eodem coelo sunt, an in diversis?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
