# Epitome astronomiae Copernicanae 451

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/451

Visus quidem omnes in suprema & altissima illa fixarum sphaera collocat, interque fixas ipsas discurrere opinatur. At ratio, omnium temporum, omniumque sectarum hominibus diversum suasit. Nam si omnium centra in eodem essent orbe, cùm videamus illos inter se ad visum saepius conjungi: fieret igitur vt alter alterum impediret, nec possent illorum motus esse regulares & perennes. Copernici verò & vetustissimi Aristarchi ratio, subnixa observationibus, regiones singulorum ingentibus intervallis inter se & a fixis distinctas esse convincit. Quodnam est hic discrimen inter veterum & inter Copernici ratiocina. tionem Veterum ratio probabilis saltem est, Copernici demonstratio ex suis orsa princivijs, necessarium infert. 2. Illi hoc tantum docent, non esse plures vno planetas in vnâ qualibet sphaera: Copernicus illud insuper addit, quantum quemlibet super alterum elevatum esse necesse sit. 3. Veteres igitur coelos sibi mutuo superaedificant, vt lateres in aliquo muro, aut, quod similius est, tunicę coeparum, interior exteriorem sustinet: rati spacia omnia explenda esse orbibus, & tantam statuendam esse sphaeram superiorem, quantam esse patitur sphaera inferior notae quantitatis: quae conformatio materialis saltem est: Copernicus ex ipsis observationibus spacia singulis sua metatus, tanta inter binos interesse ostendit, vt incredibile sit, illa orbibus impleri; itaque haec ejus dispositio vrget mentem contemplaaricem, vt spretâ materiâ & contiguitate orbium, aspiBob ret ad indagationem formalis dispositionis seu arches typi ad quem facta sint intervalla.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
