Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 452
Unproofread scanNot analysed yet
4. Veteres suâ structura materiali mundum planetarium sen mobilem coguntur majorem facere multis partibus, quam Copernicus sua dispositione formali: Copernicus contrà mobilium regionem modicè amplam, fixarum verò quiescentem immensam facit: quam vereres non multò majorem statuunt sphaerâ Saturni. Veteres dispositionis suae rationem non, vt optant, explicant &comprobant: Copernicus in rationibus stat egregiè. Quas dicis rationes dispositionis orbium, &quomodo ijs praestat Copernicus Docet Aristoteles lib. 2 de coelo cap. 10. nihil magis esse consentaneum rationi, quàm vt respondeant cujusque planetae tempora conversionis, ejusdem altitudini seu orbis amplitudini. Iam veteribus quidem altissimus idem est, qui &tardissimus, nimirum Saturnus, quia 30. annos habet: quem sequitur loco &tempore lupiter, qui 12. annos, &hunc Mars qui minus2. annis habet. Iam verò in reliquis ratio veteribus perturbata est. Nisi enim terrae concesseris motum annuum circa Solem, fiet vt Sol, Venus &Mercurius, tres distincti planetae, idem habeant annuum tempus circuitus sui; quibus tamen tribuunt orbes diversos, Soli superiorem, Veneri medium, Mercurio tertium: Tum denique Lunae tribuuntimum locum, vti illa quidem etiam habet tempus angustissimum, menstruum scilicet. Copernicus verò, terram statuens circa Solem circumferri, habet eandem per omnes planetas primarios analogiam &motuum &temporis. Ei Sol est in centro mundi &sic intimus, circuitu centri carens, hoc est, centri &axis respectu, immobilis: corpus verò Solis circa axem immobilem turbinari paucis ab hinc annis deprehensum est, citius quam vnius mensis spacio: Proximus circa illum Mercurius orbe angustissimo, quem absolvit tribus mensibus: circa hunc orbem, Venus ampliori orbe &prolixiori temporis spacio, sc. sesquiocto mensium.