# Epitome astronomiae Copernicanae 452

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/452

4. Veteres suâ structura materiali mundum planetarium sen mobilem coguntur majorem facere multis partibus, quam Copernicus sua dispositione formali: Copernicus contrà mobilium regionem modicè amplam, fixarum verò quiescentem immensam facit: quam vereres non multò majorem statuunt sphaerâ Saturni. Veteres dispositionis suae rationem non, vt optant, explicant & comprobant: Copernicus in rationibus stat egregiè. Quas dicis rationes dispositionis orbium, & quomodo ijs praestat Copernicus Docet Aristoteles lib. 2 de coelo cap. 10. nihil magis esse consentaneum rationi, quàm vt respondeant cujusque planetae tempora conversionis, ejusdem altitudini seu orbis amplitudini. Iam veteribus quidem altissimus idem est, qui & tardissimus, nimirum Saturnus, quia 30. annos habet: quem sequitur loco & tempore lupiter, qui 12. annos, & hunc Mars qui minus2. annis habet. Iam verò in reliquis ratio veteribus perturbata est. Nisi enim terrae concesseris motum annuum circa Solem, fiet vt Sol, Venus & Mercurius, tres distincti planetae, idem habeant annuum tempus circuitus sui; quibus tamen tribuunt orbes diversos, Soli superiorem, Veneri medium, Mercurio tertium: Tum denique Lunae tribuuntimum locum, vti illa quidem etiam habet tempus angustissimum, menstruum scilicet. Copernicus verò, terram statuens circa Solem circumferri, habet eandem per omnes planetas primarios analogiam & motuum & temporis. Ei Sol est in centro mundi & sic intimus, circuitu centri carens, hoc est, centri & axis respectu, immobilis: corpus verò Solis circa axem immobilem turbinari paucis ab hinc annis deprehensum est, citius quam vnius mensis spacio: Proximus circa illum Mercurius orbe angustissimo, quem absolvit tribus mensibus: circa hunc orbem, Venus ampliori orbe & prolixiori temporis spacio, sc. sesquiocto mensium.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
