# Epitome astronomiae Copernicanae 455

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/455

Haec veluti detempeda, est accommodata necocio: tellus enim nonstrum est domitilium, è quo distantias coelorum metimur, estque planetarum medius, & inter eos multis nominibus, de quibus infra, principij rationem obtinet Sol verò visus nostri indicio & judicio, est praecipuus plaactanetarum: rationis verò suffragio supra expenso est ipsum cor regionis mobilium, ad mensurandum propositae. Ita haec nostra decempeda duos habet terminos insignissimos, Tellurem, & Solem. Quanta igitur sunt Orbium singulorum inter vallai Distantiam Saturni, demonstrationes Copernicanę evincunt esse paulò minorem decuplâ telluris à Sole, lovis quintuplam, Martis sesquiplam, Veneris subsesquitertiam, Mercurij subtriplam circiter. Itaque diameter Orbis Saturnij habet minus duplo vicini sui Iovialis, lovialis habet triplum Martialis inferioris, Martialis sesquiplum Terrestris orbis circa Solem positi, Terrestris Venerij plus sesquitertio. Venereus Mercurialis quinque tertias vel octo quintas circiter. Vbi tamen notandum, distantiarum proportiones alijs orbitarum partibus alias esse, praesertim in Marte & Mercurio. Quae Gerò caussa est intervallorum ipsorum planetariorum, ex quibus periodica tempora sequuntur Caussa intervallorum in archetypo eadem est, quae numeri primatiorum planetarum senarij. Obsecro num tu speras numeri planemrum caussas assignari posses Successit haec cura, Deo propitio, non malè; Geometriae rationes Deo coaeternae sunt: in ijs primo est curvi & recti discrimen. Curvum supra libro primo dictum est gerere Dei quodammodo similitudinem; Rectum creaturas repraesentat. Et in mundi exornatione primùm extima regio fixarum sphaerica facta est, ad illam geometricam Dei similitudinem, quòd illa vt Deus aliquis corporeus (gentibus sub nomine lovis cultus) omnia reliqua in se continere debuerat. Rectae igitur quantitates, pertinuerunt ad extimae sphaerae intima contenta; primae & pulcherrimae, ad primaria.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
