Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 458
Unproofread scanNot analysed yet
Posito verò sphęrico, ponitur punctum in ejus medio, &puncta infinita in ejus superficie. Ex fluxu igitur puncti ad punctum oritur linea, ex fluxu lineae laterali superficies, ex fluxu superficiei laterali corpuns. Si fluxus est rectus etiamque brevissimus, recta hinc oritur duobus terminata punctis: si fluxus lineae rectae talis est, vt aequaliter fluant omnia ejus puncta, parallelogrammum oritur, quatuor terminatum lineis: si sic etiam parallelogrammum fluat, oritur parallelepipedum, sex terminatum planis. Rursum si lineae fluxus est aequalis rectae fluenti, angulus lineae, secundum quam fit fluxus, ad fluentem, qualiscunque, praeter rectum; oritur planities, Rhombus dicta, cujus latera inter se aequalia: si angulus rectus fuerit, quadratum est, quod oritur: si sic etiam fluat quadratum; oritur cubus: cujus sex plana omnia quadrata, &sic inter se aequalia. Iam brevissimum anfractuoso prius est; aequale sibique simile, inaequali &dissimili, rectum obliquo. Quemadmodum igitur inter lineas genitas recta prior est (circulus enim posterior est plano, planum rectâ) inter superfigies, quadratum; sic inter quantitates, ea quae perfectâ, hoc est, trinâ dimensione constat, nempè inter corpora, primum esse, CVBVS evincitur. Explica primatum Tetraedri inter sectas &modum sectionis è cubo, &speciemi Diminutis corporibus, vt existat MINVS, solent tistere figurae solidae aliae, quarum prima esse censenda est illa, quae existit si prima ex genitis, sc. cubus, simplicissimè &aequalissimè sectus fuerit.