# Epitome astronomiae Copernicanae 459

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/459

Non est autem sectio (earum quidem, quae novam figuram planam designant) aequabilior, vel simplicior, quam si quatuor cubi angulos praecidas radicitus: totidem enim praecidis Tetraëdra, singula angulo solido recto b ban triangulari aequilatera a. c. d. Relinquitur veluti quidam venter cubi, scilicet Tetraëdron quintum, vndique sibi ipsi simile, quatuor nimirum triangulis aequilateris contentum At si sectione illa vtaris cubi, de qua libro primo: non quinque sed sex irregularia fient Tetraedra. Ex diminutis igitur, Tetraëdron est figura prima: est autem tertia pars de corpore cubi secti, & quilibet absectus angulus Vt bacd est ejusdem totius, pars sexta, eplica Explicae etiam ortum Dodecaedri ex augmentatione, & rationes ejus posterioriiatis inter tres primarias, prioritatis verò in auctus?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
