# Epitome astronomiae Copernicanae 467

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/467

Sunt aliae, quae miscent diversa plana, angulos habentia vniformes solidos, vt tredecim species Archimedeorum, fol. praecedenti. Quare pulcherrimas facis & perfectissimas illas quinque Quia sphaericum Dei imaginem quantum à rectâ figura fieri potest, imitantur, angulos omnes in eodem sphaerico ordinantes, & sphaetico inscriptiles; & vt sphaericum sibi ipsi vndiquaque est simile, sic plana hic vnius cujusque figurae omnia inter se sunt similia, omnia etiam, vni & eidem circulo sunt inscriptilia, angulis aequalibus. Non possent aliâ aliquâ methodo constitui plures figurae harum similes Nequaquam. Nam solidus alicujus figurae angulus constituitur à tribus minimum planis. Igitur triangula aequilatera trinis, quaternis, quinis, quadrangula trinis, quinquangula itidem trinis angulis coeunt ad solidum Seni verò triangulares, & trini sexangulares implent planitiem, nec assurgunt in solidum. At verò horum plures vt etiam trini septangulares, & trini quicunque alij, superant summam 4. rectorum, qui circa idem punctum in plano ordinantur. Vide prop. vlt. lib. XIII. Euclidis scholion. & librum II. Harmonicorum meorum. Quomodo igitur ex his figuris sphaerarum primariarum numerus & intervalla planetariorum orbium desumpta sunt?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
