Latin
470
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 470
Unproofread scanNot analysed yet
Loca etiam duas interiores? Etsi Octaedton habet naturam cubi, cujus primae sunt partes, Icosaedron Dodecaedri, cujus vltimae: non tamen Octaedro proximus locus post Dodecaedron competebat, propter duas caussas. Nam primò duae figurarum elasses sunt quodammodò inter se oppositae: conveniebat igitur vt ab oppositis etiam terminis fieret locationis principium. At cum exteriorum figurarum primus is censeretur locus, qui magis ad exteriora vergebat: consequens erat, vt interiorum figurarum esset is primus locus, qui magis ad interiora versus centrum vergebat. Deinde convenientius erat naturae similium figurarum, Dodecaedri &Icosaedri, &aptius ipsarum inscriptioni mutuae, vt proximè sibi invicem succederent, intercedente circuitione seu orbe Telluris, ad quem velut ad communem maceriem vtraque figurarum classis desineret. Sic igitur est factum, vt inter Telluris &Veneris orbitas, locaretur Icosaedron, inter intimas verò Veneris &Mercurij, Octaedron. Sol verò orbem non habet, in quo ejus centrum circumferatur, est igitur is extra censum mobilium primariorum, sed habet in se fontem motus, sicut exterius, fixae habent in se quietem, &locum dant mobilibus, eaque continent. Etiamne invenitur proportio figurarum inter orbes, quos cuique figura dedisti? Sic invenitur eadem proportio, vt quamvis in minimis desit aliquid, nullum tamen intervallum binotum planetarum propius accedat ad alterius figurae orbium proportiones, quam quae hactenus optimis rationibus binis planetis fuit adscripta. Vides enim, sicut Saturnus supra habuit minus duplo de diametro orbis Iovis, &Venus similiter minus duplo de Mercurij diametro, scilicet quinque tertias vel octo quintas, sic etiam in cubo &Octaedro, 100000. esse minus quam duplum ipsius 57735. Nam si tres quintas sumseris; 60000.