Latin
472
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 472
Unproofread scanNot analysed yet
2. Neque tamen neglecta fuit, ne in hac quidem adeò minuta discrepantia, proprietas figurarum regularium. Sicut enim Tetraedri quidem orbium proportio est perfecta, hoc est, effabilis simpliciter, Cubi &Octaedri semperfectae, hoc est, effabiles potentiâ, ineffabiles longitudine: at Dodecaedri &Icosiedri planè imperfectae, hoc est penitus ineffabiles: sic etiam Tetraedricorum planetarum proportio perquam exactè, hoc est in ipsis ferè intervallorum extremitatibus, imitatur figuralem; Cubicorum &Octaedricorum proportiones minus exactè sunt figurales, quia extrema quidem intervalla ab ijs recedunt, at intermedia quaarant: Dodecaedricorum verò &Icosaedricorum tota spacia figurales suas proportiones deseruerunt, quanquam nulla alia propius assequantur. Ecce enim vt de lovis intervallo minimo Martis longissimum sit perquam exactè pars tertia, vt in Tetraedro orbis interior exterioris: vt sic angulis Tetraedri collocatis in orbe Iovis intimo, plana Tetraedrica tangant quodammodo orbem Martis extimum. Ecce iterum, vt positis angulis Cubi quidem in Saturni, Octeadri vero in Veneris orbibus intimis, plana figurarum immergantur quidem in regiones, illa lovis, ista Mercunj, neque tamen totas illas transcendant, sed vsque ad medias circiter penetrent: Ecce denique, vt positis angulis Dodecaedri quidem in Martis, Icosaedri verò in Telluris orbibus intimis, plana figurarum nullatenus assequantur subjectas regiones, illa Telluris, ista Veneris: vt interim tamen nulla planetarum intervalla propius accedant ad harum figurarum proportiones omnium minimas. Vide de his Harmonices meae lib. V. prop: XLIX. &per totum; vbi causae eruuntur non tantum exactae quantitatis proportionum inter binos, sed eriam extremorum vniuscujusque solitarij intervallorum. Num etiam à periodicis temporibus aliqua de figurarum interpositione conjectura desumi potest? Omnes quidem proportiones temporariae, sunt majores proportionibus suarum orbitarum, &sic etiam proportionibus suis figuralibus, vt parte secunda hujus libri explicabitur: potest tamen etiam inter illas agnosci proprietas figuralium non difficulter.