# Epitome astronomiae Copernicanae 473

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 473. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/473

Sicut enim figuralium proportionum tres sunt, maxima quidem solitaria, media verò & minima ambae geminatae: quippe illa ex vnico Tetraedro, ista & ex Cubo & ex Octaedro: haec & ex Dodecaedro & ex Icosaedro: sic etiam inter Iovem & Martem maxima & solitaria est temporum proportio, ferè ea quae 6. ad I. quippe annorum 12. ad minus quàm 2. argumentum interpositi Tetraedri: inter verò Saturnum & lovem, interque Venerem & Mercurium, proportio temporum est minor, & vtrinque ferè eadem, argumentum interpositorum corporum cognatorum, illic Cubi, hic Octaedri, quae proportionem orbium suorum faciunt eandem. Nam sicut se habent 30. anni Saturni ad 12. annos lovis, sic quam proximè se habent 225. dic. Veneris ad 88. dies Mercurij: denique inter Martem & Tellurem, interque hanc & Venerem, proportio temporum est minima, rursumque penè eadem vtrinque: argumentum interpositi illic Dodecaedri, hic Icosaedri, cognatorum & ejusdem proportionis corporum. Nam sicut se habent 687. dies Martis ad 365 cum quadrante Telluris, sic dies 365cum quadrante se habent ad 194. cùm Venus habeat pro his dies 225. scilicet aliquanto plus, minimam faciens omnium, hanc temporariam proportionem. Causę tantulę dissimilitudinis explicantur Harm: lib. V. Num aliud habes documentum, praeter illud ex figurarum duabus classibus, gloCce bi Telluris in locando praecipuam rationem habitam Equidem fortuitum non est, quod Telluris medij planetae, medium intervallum a Sole, praecisè admodum invenitur medio loco proportionale inter Matis superiorum infimi intervallum brevissimum, & Veneris inferiorum supremi longissimum. Nam vt supra dictum, spacium inter Martem & Venerem pro Tellure relinquebatur per inscriptiones figurales indefinitum & laxum, & sic liberum, in quo dividendo per orbem Telluris vel haec vel alia proportio, si melior alia fuisset, exprimi posset.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
