Latin
474
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 474
Unproofread scanNot analysed yet
Medius igitur iste classium figu ralium, medius superiorum &inferiorum planetatum paries, mediare etiam geometricè debuit. Quid igitur definiscit spaecium illud, quod non definterunt inscriptiones Etsi est figura quaedam aucta, Dodecaedron scili cet aculeatum, quae hoc spacium deprehenditur desinire tam accurate, quam spacium inter lovem &Martem definitur à Tetraedro, nec illius imperfectae figurae associatio ad cognatas suas, Dodecaedron &Icosaedron, sua ratione carere videtur: tamen nec haec, nec quaecunque alia spacia solae figurae definiunt exactè; sed relictum fuit hoc munus ornatui Harmonico motuum, qui sibi postulavit aliquam in definiendis exactè spacijs hisce libertatem. IV. De praecipuorum mundi corporum inter se proportionibus. Vnde censes initium faciendum esse indagandi corporum proportiones. A Tellure, L vt domicilio creaturae contemplatritis, 2. ejusdemque etiam imaginis Dei creatoris, 3. Legimus enim in divino Mole; quod initio creaverit Deus Coelum &Terram: 4. Est etiam Telluris orbis medium figurale inter planetas, &communis illorum maceries: &interfines planetarum superiorum inferiorumque etiam Geometricum medium proportionale. 5. Denique ipsa fabiica proportionum harum clamat elatam voce, Deum creatorem in accommodandis corporibus &intervallis ad corbus Solis, vt ad mensuram ortu priorem, initium a Tellure fecisse.