# Epitome astronomiae Copernicanae 476

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 476. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/476

Primum verò visibile, Lui est, seu Sol; quippe 1. primae diei opus, & 2. visibilium omnium superexcellens, principalissimum, primarium, & quod caeteris omnibus, visibilitatis causa erat futurum. Sequitur igitur, vt à visione Solis in Terrâ, principium sit factum proportionandi corpora mundi: sicut etiam in superioribus ipsa mundi spacia, proportionali mediatione orbitę Telluris, inter se distincta fuerunt. Quantae est apparentia Diametri Solis in Terris? Constat vetustissimis Aristarchi, & recentissimis nostri temporis observationibus; si Terra quàm longissimè à Sole recesserit, tunc centro T visione, descripto circulo; de illo circulo exactissimè septingentesimam & vicesimam partem, id est, dimidium gradum, occupari & quasi determinari a diametro Solis: seu quod idem est; angulus ad T, inter lineas stringentes vtrumque Solis S marginem, est septingentesima & vicesima pars quatuor rectorum. Quam putas hujus numerositatis causam? Primae rei, causam etiam archetypalem inter primas quaerere oportet. Iam verò Geometrica causa divisionis circuli in 720. ex figurâ nudâ tot laterum, est nulla.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
