# Epitome astronomiae Copernicanae 477

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 477. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/477

Nam haec figura per bisectionem derivatur ex figura 45. laterum, quae demonstrationem nullam habet, vt probatum libro I. Harmonicorum. Sequitur, vt desumpta sit haec sectio circuli ex compositione figurarum, & sic ex rationibus Harmonicis. Et videtur inferre necessitatem, vt circulus Zodiacus, in quo motus suos Harmonicos exercere debuerunt cùm planetae omnes reverâ, tum etiam Sol ad apparentiam; vt inquam circulus iste dividatur ab apparentiâ primi corporis, in partes numerositatis Harmonicae. Iam verò numerus minimus, qui se praebet determinandis omnibus partibus Monochordi, ad constituendum systema Diapason duplex, hoc est, & mollis & duri cantus; hic inquam numerus est 720. vt demonstratum est lib. III. Harmon, cap. VI. Quare cùm omnium planetarum motus, vt lib. V. Harmonicorum demonstro, ad hoc systema duplex essent accommodandi; consentaneum fuit, vt etiam primum corpus, quod Choragus esset hujus Musicae, apparentiâ suae diametri in terris, divideret terricolis, id est, contemplatrici creaturae, circulum illum vt indicem & mensuram apparentiae motuum Harmonicorum, divisione Monochordi; id est in partes 720. quod est bis 360. ter 240. quater 180. quinquies 124. sexier 120. octies 90 novies 80. decies 72. duodecies 60. quindecies 48. sedecies 45. octodecies 40. vicies 36. vicies & quater 30. numerosissimâ forma divisionis in partes aliquotas. Quid igitur sequitur in intervallum Solis & Terrae ex hac assumptâ Hypothesi; aut quanta est haec decempeda hactenus A nobis vsurpata pro mensurâ Orbium planetariorum? Si Solis diameter S debuit occupare semissem vel gradus, visui T in Terrâ constituto; oportet visum jus ejus loco centrum T globi terrestris à centro Solis & recessisse 229 semidiametris corporis solaris rotundi S, paulò plus; vt in Geometria docemur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
