Latin
478
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 478
Unproofread scanNot analysed yet
Teneo intervallum, dic etiam quantitm. tem globi Telluris per causas suas. Nondum ista sufficiunt ad quantitatem Telluris determinandum: sed opus est axiomate insuper alio, Nimirum, quia Tellus domicilium erat futura, mensurantis creaturae; debuit etiam ipsa Tellus &corpore suo, corporum mundanorum, &semidiametro sua, vt lineâ, linearum, id est, intervallorum fieri mensura. Cùm autem distincta sit mensuratio corporum, à mensuratione linearum; &cum sit prima proportio inter corpora Telluris &Solis, prima etiam inter diametrum Telluris &intervallum Telluris à Sole; nihil magis est rectae &coneinnae &ordinatae contemperationi consentaneum, quàm vt aequalitas statuatur proportionis vtriusque, vt quoties corpus Telluris T continetur in corpore Solis S: toties etiam semidiameter Telluris T contineatur in S T intervallo centrorum Solis &Terrae, vt sit, sicut corpus Terrae T, ad corpus Solis S, sic semidiameter Terrae T, ad distantiam S. T. centrorum. Quomodojam ex his duobus axiomatibus