# Epitome astronomiae Copernicanae 478

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 478. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/478

Teneo intervallum, dic etiam quantitm. tem globi Telluris per causas suas. Nondum ista sufficiunt ad quantitatem Telluris determinandum: sed opus est axiomate insuper alio, Nimirum, quia Tellus domicilium erat futura, mensurantis creaturae; debuit etiam ipsa Tellus & corpore suo, corporum mundanorum, & semidiametro sua, vt lineâ, linearum, id est, intervallorum fieri mensura. Cùm autem distincta sit mensuratio corporum, à mensuratione linearum; & cum sit prima proportio inter corpora Telluris & Solis, prima etiam inter diametrum Telluris & intervallum Telluris à Sole; nihil magis est rectae & coneinnae & ordinatae contemperationi consentaneum, quàm vt aequalitas statuatur proportionis vtriusque, vt quoties corpus Telluris T continetur in corpore Solis S: toties etiam semidiameter Telluris T contineatur in S T intervallo centrorum Solis & Terrae, vt sit, sicut corpus Terrae T, ad corpus Solis S, sic semidiameter Terrae T, ad distantiam S. T. centrorum. Quomodojam ex his duobus axiomatibus

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
