Latin
479
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 479
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò notum est ex Geometria, quòd quae cuborum inter se est proporrio, eadem sit Globorum ijsdem cubis inscriptorum. Ita semidiameter Solis S continebit semidiametrum Terrae T quindecies, paulò plus: corpus verò Solis S continebit corpus Terrae T 34 69 vicibus circiter. Triplum sere dicis ejus quantitatis, quam Vereres tribuerunt distantiae Solis à Terra lpngissimae, vt quam illi minorem statuerunt, quam 1200 semidiametrorum Terrae: Cigecuplum verò dicis proportionis corporum, quia ipsi solem tantum 166res fecerunt majorem Terrâ: nonne observationes astronomicas metuis Nequaquàm. Vereres enim tam propinquum fecerunt Solem, vt parallaxin debuerit facere trium minutorum. Vnde Tycho Braheus ratiocinatus est, Martis, cùm Terrae propior sit, quàm Sol, parallaxin debere observari multò majorem tribus minutis. Atqui observavi ego, parallat xin Martis nequaquam esse sensibilem. Major est igitur distantia Martis, etiam cum proximus sit, major etiam distantia Solis, quàm i200 semidiametrorum. 2. Diametri Martis &Veneris possunt observari, cùm antiquis instrumentis, tùm etiam recenti illo Tolescopio Belgico; &inveniuntur paucissimorum minutorum. Si ergò Sol tam est propinquus, quàm dixerunt veteres: etiam hi planetae, in sua quisque proportione, tam propinqui sient, quam dixit Tycho Braheus ex Copernico.