# Epitome astronomiae Copernicanae 48

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/48

Sphaericum seipso innixum nihil requirit extra se, quod non ipsum sit; seipso enim terminatur, eoque ipso locum intra se concludit, in quo puncta, lineae, superficies, corpora, constitui principio dato possunt. An verò & creatricem constitues figuram hac caeterarum, & sustentatricem? Id quidem norunt Geometrae, omnem similitudinis in caeteris figuris, omnem rationis, omnem perfectionis pulchritudinem è sphaerico derivatam ipsis inesse. Nam plana unius corporis omnia debent quadrare in circulum eundem, circulus verò ex sphaerico est, ut dictum. Tum autem alicujus Figurae perfectae anguli solidi omnes debent aequaliter à centro figurae abesse, hoc est, in eodem sphaerico stare. Est igitur sphaericum caeteris figuris causa perfectionis, & Norma; quod habet rationem formae. Comparatio verò laterum figurae & ad caeteras corporis dimetientes, & plurium corporum inter se, fic non aliter, quàm exposito sphaerico, in quo omnia insint corpora, ejusque sphaerici diametro certis rationibus divisa. Est igitur sphaericum caeteris figuris causa & norma definitionis seu descriptionis scientificae, seu proportionum. Sed & ipsae proportionum harum pulchritudines nos aliter, nisi beneficio circuli constituuntur & intelliguntur, Divinamque eam proportionem dicunt ipsi Geometrae. Ostende inesse in Sphaerico adoranda Trinitatis imaginem. In Sphaerico tria sunt, Centrum, superficies, & aequalitas intervalli; quorum vno negato caetera corruunt, suntque distincta inter se, ut unum non sit alterum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
