Latin
483
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 483
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo jam ex positis axiomatibus &conclusis, axtomatum aemulis, elicienda est quantitas semidiametri Lunae? 1. Statutâ Lunae semidiametro L particularum t00000, vt sit intervallum TL centrorum Lunae &Terrae 229 18166 talium particularum: Cubus de dus est in numerum intervalli 229 18166; &facti radix biquadrata est extrahenda, quae erit 389085, ostendens quantitatem semidiametri Terrae T, in ijsdem particulatis Nam sicut 389085 semidiameter Telluris continetur in 229 18166 intervallo Lunae, 59 vicibus, paulò minus, sic etiam cubus de 389085, continebit cubum de 100000, 59 vicibus paulò minus; &sic etiam Globus Felluris, globum Lunae. Ita semidiam eter corporis Telluris T, continebit semidiametrum corporis Lunae L minus quàm quater. 2. Aliter &simplicius, ex concluso posteriori: quaeratur de 34 69 cum triente, sc: de intervallo Solis, radix quadrata, quae erit 59 paulò minus, tanta est TL, distantia Lunae, qualium semidiameter Telluris est 1. Diviso verò Cubo semidiametri Telluris 1. per 59. "ientis radice cubicâ sumptâ, proditur semidiameter corporis Lunae in eâdem dimensione. Quae hinc extruitur proportio diametro. rum Solis &Luna? Eadem, quae est orbis Solis ad orbem Lunae, vel hujus ad corpus Telluris, scilicet quae est inter numeros 59 paulò minus, &1.