# Epitome astronomiae Copernicanae 485

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 485. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/485

secunda, Mars acronychus & in Aquario perigaeus, major quidem apparet love, non tame mul tò. Equidem corpus, aequale terrae, si videretur ex intervallo, quantum Soli tribuimus, 3469. semidiametrorum Telluris, appareret diametro 2. minutorum. At nunc ex propinquitate Martis istâ, corpus idem, telluri aequale, plùs quàm 5. minuta cernetur occupare, & sic sex loves aequare; Quantò igitur diameter globi Martij fit major diametro Telluris, tanto auctior erit ejus apparentia. Non igitur plùs quàm fortè sexta parte majorem debemus facere diametrum globi Martij, quam est diameter Telluris, quod fit in modo tertio. Ex rationibus vero Archetypicis haec fortassè non ineptè militabit: quòd sicut antea proportionem ipsorum corporum Solis & Telluris, Telluris & Lunae fecimus eandem quae erat inter semidiametrum Telluris & semidiametros sphaerarum, sic nunc etiam proportio corporum planetariorum statuitur eadem, quę est inter semidiametros orbium. Ita Saturnus mole corporis erit paulo minus decuplo major Tellure, Iupiter plus quintuplo, Mars sesquiplo, at Venus, paulò minor dodrante corporis Telluris, Mercurius paulò major ejusdem triente. An non &t Telluris, sic omnium etiam planetarum corpora ijsdem quibus Tellus legibus attemperari debuerunt ad corpus Solis?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
