# Epitome astronomiae Copernicanae 486

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 486. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/486

Minimè. Nam si hoc sequeremur, planetarum corpora fierent ordine sphaerarum contrario magna; maximus sc. Mercurius, minimus Saturnus, diametro minori quam est triens diametri Terrae. Id verò & rationib. dictis & observationib. diametrorum repugnat. Saturnus enim acronychus, quando est novies altior Sole, occupat circiter 30 secunda, occuparet igitur, si staret in propinquitate Solis, 4 semis minuta: cùm Terra ex tanto intervallo occupatura sit 2 minuta. I. taque diameter Saturni plusquam duplo major est diametro Terrae. Atque hoc est, quod statim initio hujus loci dixi; evidentissimum fieri rebus ipsis, quod initium constituendarum proportionum factum sit à Terra. Nam observationes Lunae & Eclipsium testantur de aequalitate proportionum duarum, quarum vna est inter corpora Lunae & Terrae, altera inter diametros Terrae & orbis Lunae: huic certitudini obserationum refragari nullatenus possumus. Iam verò verisimilimum erat, vt ijsdem legibus & Terra ad Solem attemperaretur: quod cum statuissemus, jam observationes etiam hic eminus consentientes habuimus; quia illae non ferunt propinquitatem Solis, semidiametrorum Terrae 1200; sed duplum vel triplum requirunt; & postulavit sanè haec attemperatio triplum. Terra igitur certò mensura est tam corporum Solis & Lunae, quàm sphaerarum. Sic verò corpus Saturni aut alterius alicujus planetae nequaquam fieri potest mensura rei vtriusque: de quo rursum testes adduximus observationes diametrorum certas. Sola igitur Terra talis mensura est: à mensura verò, dimensionum natura postulat initium fieri conformationis. De raritate & densitate horum sex globorum, quid tenendum? Primò, non est consentaneum, eandem in omnibus esse densitatem materiae.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
