Latin
487
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 487
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vbi necessaria est aliqua corporum multitudo: ibi etiam conditionum varietas ad distinctionem adhibenda fuit, vt essent illa verè multa. Praecipua verò corporum vt corpora, conditio, est interna dispositio partium. Nam molium inaequalitas quodammodo corporibus ipsis accidit, propter superficies, molem definientes: nec pars interna corporis vnius, a parte alterius, hac molis circumscriptione differt. Pr ecipuum verò argumentum dissimilitudinis materiarum ducitur à contemplatione periodicorum temporum: vt quae non procedit, si faciamus eandem globorum densitatem, vt infra audiemus Secundò, consentaneum est, vt quodque corpus est Soli vicinius, ita &densius esse. Nam &Sol ipse est omnium corporum totius mundi densissimum, cujus ei rei testimonium perhibet immensa multiplex vis, quae non potest esse sine subjecto proportionato: &loca ipsa, centro vicina, ideam quandam angustiae gerunt, qualis est in condensatione materiae multae in iocum angustum. Tertiò: neque tamen magnitudini corporum proportionaliter erit admetienda raritas, parvitati densitas. Verbi causa, distantia simul &litudo globi Saturnij, per superiora, est ad distantiam adque amplitudinem globi lovialis, vt 10 ad 5, ferè. Dico densitatem materiae in globo Saturni, ad densitatem in globo Iovis, non esse in ea proportione statuendam, quae est inter 5 ad 10. Nam si quis hoc sequeretur, is peccaret jam in aliam varietatis legem, introducens copiam materiae non inaequalem, sed eandem per omnes planetas. Multiplicata enim mole Saturni 10, in densitatem 5. prodiret copia materiae 50, tantundem scilicet, quantum, si molem lovis5 in densitatem ejus 10 multiplicasses.