# Epitome astronomiae Copernicanae 488

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 488. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/488

At praestabilius & ornatius esse videtur; vt neque moles ipsae globorum diversae densitatis, sint inter ie aequales, neque densitas in molibus globorum inaequalibus sit eadem, neque etiam copia materiae aequalibus sit distributa portionibus per omnes globos, mole & densitate materiae distinctos: quin potius vt omnia varient, vt quo ordine globi mobiles inde à centro sibi invicem succedunt, eodem etiam (ordine inquam, non proportione) non spacia tantum corporum, inque ijs raritatem, sed ipsam etiam materiae copiam ipsis admetiamur: vt si Saturnus haberet copiam materiae 50: lovi relinquatur minus quidem quàm 50. plus tamen quam dimidium 25, puta forte 36: sic enim erunt corpora quidem vt 50. 25. copia materiae vt 50. 36. raritas vt 50. 36. vel 36. 25 seu contraria densitas, Praeterea cum antehac aequalitatem copiae materialis essem secutus, coactus sum transcribere magnitudini corporum proportionem ipsorum periodicorum temporum; vt sicut Saturnus habet 30 annos, Iupiter 12, sic eriam amplitudo globorum Saturnij ad lovialem esset vt 30. ad 12. Hanc verò proportionem vt nimiam, observationes diametrorum meae & Remi redarguerunt. Quartò: Proportionem copiae materialis esse statuendam praecisè dimidiam proportionis molium seu amplitudinum (& sic sesquiplam diametrorum in globis, & dodrantem superficierum) ista suadent. Nam primò sic fiet, vt tam haec copiae proportio, quam densitatis, vtraque sit dimidia proportionis intervallorum à Sole, atque sic aequalibus portionibus illius proportionis sibi invicem obvient, hinc copia materiae major, inde densitas in eodem magno corpore minor: quae est omnium optima mediatio. Duplo scil. erit Saturnus altior love, sesquiplo ponderosior, sesquiplo & rarior, seu Iupiter sesquiplo densior: & comparatione proportionum vnius, erit Saturnus duplo alticr quàm ponderosior, duplo & amplior quàm rarior.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
