# Epitome astronomiae Copernicanae 489

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 489. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/489

Idem etiam semissis proportionis intervallorum stabilitur concinnitate hac Geometricâ: vt sicut superius inter duorum planetarum intervalla à Sole (verbi causa, sint i. 64. ob facilitatem numerorum) statuenda fuerunt duo media proportionalia 4. 16. quippe ad formandas duas residuas dimensiones corporum, vt ita corpora quidem ipsa globorum mobilium essent inter se etiam vt 1. ad 64, superficies verò globorum, vt Lad 16, vel 4 ad 64, diametri denique corundem, vt Lad 4. vel 4 ad 16, vel 16 ad 64: Sic nunc inter corundem duorum planetarum intervalla à Sole 1. 64 statuatur vnum medium proportionale 8, quippe ad physicè fomandam intus corporum materiam, quae est res vnica: vt ita rursum ipsa quidem globorum spacia sint vt Lad 64, copia verò materiae, & simul raritas in minori ad illam in majori, sit vt 1. ad 8. vel 8. ad 64: seu contraria densitas, vt 8 ad 1. vel 64. ad 8. In hac enim ratione nihil quicquam interest, qualis modus sit, quo condensetur vel rarefiat aliqua corpulentia, num in longum tantum, an etiam in latum, an denique in omnes tres dimensiones. Proportio enim introducta praescribit aliquam rei condensandae copiam, cui accidunt illi diversi condensationis modi, copiâ semper eândem manente. Ex his igitur principijs si computemus densitates planetariorum corporum, quaesito semper medio proportionali inter binorum intervalla à Sole, seu accuratius inter binarum sphaerarum seu orbitarum diametros; numeris omnibus denique ad communem aliquem rotundum comparatis & reductis: prodeunt numeri isti, qui sequantur in tabella, cum quibus inveni consentientes proportione materias terrestres juxtapositas, quam proximè: vt videre est in meo libro Teutonici idiomatis quem anno 1616. scripsi de ponderiSatur, Ddd bus & mensuris. Saturnus Gemmae durissimae Iupiter Magnetis lapis Mars Ferrum Tellus Argentum Venus Plumbum Mercurius Hydrargyrum Vt aurum, cujus densitas in hac proportione

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
