Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 49
Unproofread scanNot analysed yet
Centrum est quasi Origo Sphaerici: nam Superficies intelligitur à centro non egredi sed egressa esse lineis rectis numero infinitis per intermedium in omnes plagas, nullo sui vestigio relicto in intermedio, puncto se in hanc amplitudinem communicante, ad aequalitatem usque intervallorum omnium: quae longè alia ratio Geniturae est, quàm illa quam Geometrae captus causa tradunt, supra sol. 45. Et nota quod creatio lineae rectae unius, prius tradita fol. 43. 44. est finita imago hujus Geniturae infinitae; superficiej Sphaericae ex centro. Centrum seipso est invisibile &impervestigabik, monstratur verò undiquè flexum aequabilissimo superficiej, mediante aequabilitate intervalli. Itaque superficies est character &imago centri, &quasi fulgor ab eo, &via ad id; &qui superficiem videt, is eo ipso videt ¢rum, non aliter. Intervallum resultat ex comparatione Centri cum superficie, &sic procedit ab utroque, mensuratque &scrutatur profundum hujus figurae. Quod si qua figura solida vel plana describitur intra sphaericum, illa superficiej innititur non alio nisi quibusdam terminis ultimis, hoc est punctis, totâ verò amplitudine seu corporis seu planiciej extenditur per intervallum, &in illo sustentatur. Itaque a Centro, per intervallum in superficiem innixa sunt omnia reliqua corpora Regularia. Nullum tibi superest argumentum Rotunditatis Mundi, praeter explicata duo principalia? Adde hoc etiam ex Astronomiâ; ConsentaCum esse, ut non ignobiliori figura terminetur Totum fluam Partes. At partes Mundi praecipuae sunt gloosae: id jam probatum est de Terra: sic circuli figurâ cernitur Sol semper, Luna plerumque: idem affirmant de Planetis caeteris; qui perspicillis illos artificiosis contemplantur attentius. Quare consentaneum est, Totus etiam mundus exterius sit globosus. Sol Luna &Planetae apparent forma circularis disci; non sunt ergo solidi globi.