# Epitome astronomiae Copernicanae 492

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/492

est circulus medius Quanta per hanc rationem evadit Sphaera stellarum fixarum? Sicut diameter Saturni, extimae sphaerae mobilium, continet in se diametrum corporis Solaris bis millies circiter: Sic etiam diameter sphaerae fixarum contine ret diametrum Saturni in se ferè bis millies. Itaque diameter fixarum continebit in se circiter quadragies centena millia diametrorum corporis solaris, diametrorum Terrae (secundùm proportionem corporum Solis & Terrae à veteribus creditam) quintuplum & plus, hae ducenties centena millia plus, & secundùm nostras tationes triplum se: sexcenties centena millia. Incredibilis verò haec est amplitudo Sphaera fixarum, quam tu facis bis millies majore Sphaera Saturni, cum apud veteres illa proximè superstet Saturno Immò verò multò incredibilior est apud veteres pernicitas fixarum & Saturni: quorum alterutrum cùm necesse sit statuere: probabilius est, bis millies, vel millies esse ampliorem sphaeram fixarum atque veteres dixerunt, quàm vicies quater millies esse celeriorem atque Copernieus statuit. Ibi enim in subjecto amplissimo & quod est infinito simile, motus inest nullus; hic in orbe Saturni modico motus inesse statueretur infinito similis. Per se verò tanta amplitudo nec observationibus Brahei repugnat, nec rationi dissentaneum, quiescentia a mobilibus immenso intervallo distare. Qua. Quomodo seis tantam amplitudinem non repugnare observationibus Brahei? Observavit ille altitudinem maximam stellae polaris, quae hac tempestate est in 7. Arietis. anno 1586. in media nocte post aequinoctium autumnale, fuitque gr. 58. m. 51. Eandem observavit etiam circa solstitium hiemale 26. Decembris vesperi hora circiter sexta, invenitque rursum 58. 51. Itaque differentia non fuit vlla: cùm tamen mense Septembri horizon secaret sphaeram fixarum tota ferè semidiametro orbis, in quo tellus circumfertur, inferius, quam 26. Dec.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
