# Epitome astronomiae Copernicanae 498

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 498. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/498
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/498

Videtur igitur vna quaelibet Fixarum tale corpus esse, quale Sol est, & Sol vicissim inter fixas videtur tantus & talis appariturus, quantae & qualis Vnaquaelibet Fixarum? Non existimo: nihil enim impediunt haec observata, Solem esse majore mole corporis, quàm sunt fixae. Praeterea & clarior esset conspectus Solis ex tanto intervallo, fixis quibuscunque. Nam si vel acu solum perfores parietem, vt per foramen Sol irradiare possit, claritas ex ea radiatione major diffunditur, quam omnes omnino fixae sub dio collucentes faciunt. Nec laeditur oculus ab vlla fixarum: at Solis aspectum non tolerat, ne eminus quidem appropinquantem.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
