Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 502
Unproofread scanNot analysed yet
II. DE CAVSIS MOTVS planetarum. Dic sententiam beterum Astronomorum quomodo existiment planetas moGeri? Vetustissimi Eudorus &Calippus eosque secutus Ptolemaeus, non vltra circulos sunt progressi, quibus illi demonstrare phaenomena sunt soliti, securi quomodo astra circulos hos absolverent. Sic enim scribit Ptolemaeus librO XIII magni operis, cap II. Nemo vero difficiles censeat has quas supponimus circulorum implicationes, propterea quod Videt penes nos homines perplexam admodum esse illarum imitationem manuariaon. Non enim aequum est humana nostra Dijs immortalibus aequiparare, rerumque sublimium fidem ab exemplis peter? rerum dissimilimarum. Na quid cus magis dissimile, quam ea, quae semper eodè mode habent, us quae nunqua sibi constant, &ea quae Vndiquaque ab omnibus, ijs quae ne à seipsis quidem impediri possunt. Quin potiùs id operae dandum, ut si fieri possit, simplicissimae suppositiones aptentur motionibus coelestibus; sin minus vero successerit, at quales possint. Per harum enim consequentiam hypothesium si solummodo praestentur omnia quae apparent in coelo: de caetero mirari nequaquam conbenit, implicationes hujusmodi posse motionio. illis corporum coelestium accidere: quippe penes quae natura nulla est, quae motum impediat, sed quae apta nata est ad cedendum &ad locum praebendum naturalibus cujusque globi motionibus, ettamsi contrarias illas sibi mutuò contingat esse adeo ut omnia simpliciter ab omnibus penetrari non difficilius, quam perspici possint. Neque tantum circa singulos circulos ista facilitate otendum, sed &circa integras sphaeras, &cercae axes curvarum &conclusarum superficierum.