# Epitome astronomiae Copernicanae 503

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/503

Etsienim etiam horum, propter differentes motus, variae implicationes & aliorum in alijs insertiones, in exemplis theoriarum, quae human à manu solent apparari, perdifficiles sunt, nec facilè succedunt ita, Vt motus ipsi nihil impediantur: in coelo tamen videmus nequaquae obstare tam multiplicem motuum concursum, quo minus eeniant singuli. Quin imo ne hoc ipsum quidem, quid in coelestibus simplex sit, judicari oportet exempiis earum rerum, quae penes nos simplices esse videntur: Vtique cùm neque hic in terris omnibus idem ex aequo simplex esse Videatur. Facilè namque fiet, Gt qui sic aestimare Voluerit coelestia, u nihil eorum quae fiunt in coelo, simplex agnoscat, ne ipsam quidem primi motus invariabilem constantiam: nimirum quia hoc ipsum (vt sit sc:aliquid quod eodem se modo perpetuò habeat) inter homines inventu non tantum difficile est, sed penitus impossibile. Non igitur ex rebus nostratibus, sed ex ipsis naturis eorum, quae in coelo sunt, & ex motuum ipsorum immutabili tenore, judicium est informandum. Ita fiet Vt hoc pacto motus omnes videantur simplices, multoque simpliciores, quam ea, quae penes nos talia videntur esse: quippe nullum laborem, nullam difficultatem in circuitionibus eorum suspicari possumus. Hactenus Ptolemaeus. Quid desideras in hac Ptolemaei sententia? Etsi verum est, non esse censendam facilitatem motuum coelestium, ex difficultate motuum elementarium, propter caussas benè multas: nondum tamen sequitur, motuum coelestium nulla in terris exempla propinqua esse; & videtur Ptolemaeus nimis longe extendere hanc excusationem, adeò vt vniversam rationem astronomicam confodiat, itaque neque astronomis satisfaciat, neque philosophis, neque in Christiana etiam disciplina tolerari possit. Nam quod Astronomiam attinet, omnes omninò hypotheses in suspicionem falsitatis adducit, dum tantoperè vrget discrimen coelestium & terrestrium rerum, adeò vt etiam ratio ipsa errare ponatur in dijudicatione ejus quod geometricè simplex est.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
