Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 514
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim hodie Telescopio detegitur, "idie videre est, Solis corpus maculis scatere, quae intra dies 12. 13. vel 14. discum Solis seu hemisphaerium ejus inferius transeunt, initio &fine tardè, in medio celeriter, (quod argumento est, illas haerere in superficie Solis &cum illa converti:) id planè necessarium esse, vt fiat, rationibus ex hoc ipso planetarum motu deductis, longè prius, quam de maculis Solis constaret, comprobatum est à me, in Com: Martis cap. XXXIV. De Solis itaque corpore quid tenendum putas, qua id Vi convertitur circa suum xems Dictum est libro primo, &hoc corpus, &si quod aliud circa suum axem volvitur, non tantum in ipso rerum exordio ab omnipotentia creatrice fuisse in gyrum actum, sed etiam videri continuare hunc motum, praesidio animae motricis. Nam etsi alia etiam ratione ibi explicata, motus iste continuari possit: tamen animae praesidio diuturnitas &perennitas motus hujus, in quo totius mundi vita consistit, rectius obtinetur. Habes etiam alia argumenta praeter motum, quibus verisimile fiat in corpore Solis animam inesse? 1. Magnum à materia corporis Solaris, ejusque illuminatione, ducetur argumentum, quae videtur esse qualitas in corpore Solis, orta ab informatione aniitissima, vtpote cujus materiam, vt supra dimae val ctum, consentaneum est esse densissimam totius mundi corporum: maximas igitur vires credi par est illi animae adesse, quae tam pertinacem domat inflammatque materiam. Vide Opt: cap: VI.