# Epitome astronomiae Copernicanae 517

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/517

Converte magnetem in vicinia lingulae, converretur simul lingula: etsi prensatio formae diversae est. Vides tamen vti neque hic intercedat vllus contactus corporum. Certum quidem est exemplum, at obscurum: explica quid sit virtus ista, & quo ex rerum genere? Sicut duo sunt corpora, movens & motum, sic sunt etiam duae potentiae, quibus motus administratur, altera est passiva & magis ad materiam vergens, similitudo scilicet corporis planetae cum corpore Solis, in forma corporea; & pars quidem corporis planetarij, amica Soli, pars opposita inimica: altera potentia est activa & magis formam sapiens, scil. quod corpus Solis vim habet attrahendi planetam parte ejus amica, repellendi parte inimica, retinendi denique, si fuerit sic situs, vt neque amicam partem Soli obvertat, neque inimicam. Quomodo fieri potest, Ot totum corpus planetae sit simile vel cognatum corpori Solis, pars tamen planetae amica Soli, pars inimica? Nimirum etiam cum magnes magnetem trahit corpora sunt cognata, tractus tamen sit vnâ sola parte reFff te, repulsus oppositâ. Haec igitur amicitia & inimicitin ab effectu concursus aut fugae denominatur, non à dissimilitudine corporum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
