Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 518
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde verò est illa diversitas partium oppositarum corporis ejusdem? In magnetibus quidem diversitas est ex situ parim in toto. Nam si lapidem magneticum AB confregeris in CD: fragmenta, vtcunque transponantur, non aliter se mutuò attrahunt, quàm per easdem triusque fragmenti partes A &CD, vt quae prius in lapide integro spectabant eandem mundi plagam: quòd si talis fiat applicatio fragmentorum, vt situs partium inter se pristinus sit vt CAD, BCD: tunc fragmenta se mutuo repellunt. In coelo res paulo aliter est comparata. Sol enim non, vt Magnes, vnâ plaga, sed omnibus sui corporis partibus, facultatem hanc activam &energeticam possidet attrahendi vel repellendi vel retinendi planetam Itaque credibile est, centrum corporis Solaris respondere vni extremitati vel plagae magnetis, superficiem verò totam alteri magnetis plagae. Et in corporibus igitur planetarum, quae pars vel extremitas in primo rerum exortu inque primâ collocatione planetae Solem spectabat, illa centro Solis cognata est, illa à Sole trahitur: quae verò à Sole versus fixas extensa erat, illa superficiei Solaris naturam est nacta, illa si ad Solem convertatur, Sol planetam à se repellit.