# Epitome astronomiae Copernicanae 519

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/519

Vt Vim turbinationis Solis rectius intelligam, dic quid censeas futurum fuisse, si Sol non turbinareturi Quemadmodum magnes magnetem amica parte in se conversum non cessat attrahere, donec illum ad contactum corporum adducat, penitusque sibi vniat: parte verò inimica sibi obversum aut convertit, & conversum similiter attrahit: aut si eum convertere non potest, repellit; nec vllum illi locum relinquit intra orbem virtutis suae, si quidem non impediatur: sic cogitandum est etiam de Sole, quòd si hic non convolveretur circa axem suum, nullus etiam primariorum planetarum circa Solem esset circumiturus, sed pars eorum adnavigaret ad Solem perpetuò, donec vniretur ipsi ad contactum, pars, quae posticum Soli obvertit, expelleretur versus fixas: qui verò latus praebent Soli, illi haererent suo loco penitus immobiles, luctante virtute Solis tractoriâ cum repulsoriâ. Quid igitur nunc fit, Sole circa suum axem rotato? Nimirum corpore Solis converso, virtus etiam ista convertitur, quemadmodum magnete converso, vis partis vnius tractoria in plagas mundi alias atque alias transfertur. Cumque Sol illâ virtute sui corporis arripuerit planetam, seu trahens illum, seu repellens, seu dubius inter vtrumque; secum etiam circumducit illum, & cum illo fortè etiam omnem auram aetheream circumfusam. Trahendo quippe & repellendo retinet, retinendo circumdusis.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
