# Epitome astronomiae Copernicanae 52

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/52

PARS TERTIA De natura & aititudine Aeris, Terris & Oceano circumfusi, ejusque distinctione ab Aurâ, toto coelo diffusâ. Cum Globus Terrae longissimo intervallo distet a supremo coelo: quaero quid expleat illud inter vallum? Terras quidem & interfusa Terris Maria proximè includit & ambit Aer, cujus summa altitudo vix excedit suprema montium juga: supra Aerem verò proximè succedit Aura aetheria per totum universum fusa, sic ut per eam ferantur Planetae & Cometae & disseminata sint reliqua corpora coelestia fixa, suis quaeque Regionibus circumscripta. Quo discrimine sunt in ter se Ather & Aer? Vterque fluidus est, uterque pellucidus, uterque pro diversitate locorum & temporum puritatis variabilis: differunt tamen manifestis & sensibilibus gradibus pellucidisatis. Explicae hoc pelluciditatis discrimen per causas suas. Optica scientia tres causas pelluciditatis tradit; 1. internam unitatem, 2. tenuitatem, & 5. puritatem ab inquinamento colorum. In prima igitur causa penè pares sunt gradu Aether: nam fluiditas utrique communis, cauAer & satur internam unitatem, si nihil heterogeneum admisceatur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
