# Epitome astronomiae Copernicanae 520

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/520
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/520

Ffs Si hoc sic se haberet, planetae omnes eodem tempore cum Sole restituerentur, Equidem si hoc tantum esset At dictum est hactenus, praeter hanc vim Solis vectoriam esse etiam naturalem inertiam in planetis ipsis ad motum, qua sit, vt inclinati sint, materiae ratione, ad manendum loco suo. Pugnant igitur inter se potentia Solis vectoria, & impotentia planetae seu inertia materialis: Vtraque suam partem habet victoriae; illa planetam sede sua emovet, haec suum, hoc est, planetae corpus, nonnihil eripit è vinculis illis, quibus à Sole erat prehensum, vt ab alia atque alia circularis hujus virtutis, & veluti circumferentiae Solaris, parte apprehendatur: ab ea scilicet, quae proximè succedit illi, ex qua planeta se modo extricaverat.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
