# Epitome astronomiae Copernicanae 521

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/521

In Schemate, species corporis Solaris rorati intelligatur sub circulo exteriori, punctis signato, & intelligatur talis circulus ductus esse per quemeunque situm planetae in A. B. C. D. E. F. G. vel H. Vertatur Sol. & cum eo sua species à dextris ad sinistras: sit primò planeta A prehensus illa parte speciei Solis, quae per radium A signatur, moveatur radius A sub certo temporis spacio vsque in locum radij D, planetamque trahat, sed reluctantem, & se extricantem; sic vt in eodem temporis spacio is propellatur tantum ab A vsque in B, itaque primus radius reliquit post se planetam spacio BD: at vicissim, radius H. jam successit, apprehenditque planetam in B. Quantum enim A promotus est in D, tantum & H processit, vsque in B. Atqui si omnia potentijs naturalibus efficiuntur, quae laborant & pugnant cum inertia materiae movendae, quomodo tueri planetae possunt sua tempora periodica, sic Vt illa semper inter se quam exactissime sint aequalia Facilius, quàm praesidio mentis: nam cùm proportio virtutis vectoriae vniversae ad materiam globi vehendi sit invariabilis, sequitur vt & periodica tempora sint perpetuò aequalia. Cur autem planetarum alius aelio sese plus extricat ex hoc raptu, sic t Saturnus in Vna horâ solum per 240 milliaria probehatur, Mercurius per 1200 secundum Copernicum? 1. Quia virtus ista ex corpore Solis effluens, eosdem imbecillitatis gradus habet in diversis intervallis, quos gradus habent ipsa intervalla, seu orbium per intervalla haec descriptorum amplitudo: haec est caussa potissima. 2. Aliquid etiam caussae est in ipsa planetariorum globorum inertia vel renitentia majori vel minori, Fff quâ fit vt proportio tantum ex dimidio respondeat: sed de hoc paulò pòst plura.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
