Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 522
Unproofread scanNot analysed yet
Planetae corpus semper est idem, expellitur Gero, Vti Vis, a Sole &allicitur ad illum; diversos igitur gradus Virtutis vectoriae porerrat: non manet igitur constans proportio Virtucis ad corpus planera: Non sanè, si partes revolutionis vnius consideremus, ideoque etiam planeta ideim celerior fit in parte revolutionis vna, vt suprâ in E, quàm in altera A, vt infra dicetur. At hoc non obstante, collecta vniversa virtus vectoria per omnes illos gradus, in quos planeta venit intra revolutionem vnam, semper &in omni reditu est ejusdem quantitatis. Quomodo fieri hoc potest, Ut Girtus emanans ex corpore Solis sit imbecillior in majori inter vallo apud A, quam propè Solem in E? quid illam affligit aut imbecillem reddit. Quia virtus ista est corporea &quantitatis particeps: quare spargi &attenuari potest. Cum igitur tantundem sit virtutis in orbem Saturni amplissimum diffusum, quantum est in angustissimo orbe Mercurij collectum: tenuissima est igitur per partes in Saturni orbe, eoque &imbecillissima, densissima verò penes Mercurium, eoque fortissima. Si de ipso corpore Solis ageretur, possem in illo concedere hanc potentiam naturalem movendi: sed tu educis hanc potentiam materialem à corpore, &statuis eam sine subjecto in amplissimo aethere, hoc absurdum Videtur? Absurdum non debere videri, patet exemplo magnetis, cui hoc idem posset obijci. At neutrobique vis haec est sine subjecto analogo.