# Epitome astronomiae Copernicanae 523

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/523

Quemadmodum enim in ipso fonte, subjectum est ipsi facultati naturali, corpus Solis, seu fibrae à centro porrectae in circumferentiam ejus: sic etiam in hoc ipso egressu, puto distinguendum ratione, inter speciem corporis Solaris immateriatam, effluentem vsque ad planetas & vltra, & inter vim seu energiam eius, quę comminus prensat & movet planetam, vt illa sit hujus subjectum, licet non sit corpus, sed immateriata corporis speries. Posses hujus rei dare exemplum? Genuinum exemplum est in luce & calore Solis, Non est dubium quin sicut Sol totus est luminosus, sic sit etiam totus ignitus, & propter materiae densitatem, omninò candenti massae auri, aut si quid densius, comparandus Iam ex luce illa Solis egreditur & ad nos delabitur species non corporea, non materiata, quam lumen vel radios Solis dicimus, quae tamen quantitates & accidentia recipit: rectis quippe lineis effluit, est condensabilis aut extenuabilis, & omninò sectilis per specula & vitra, per repercussum se: & refractionem, vt docemur in Opticis. Atqui haec species lucis Solaris, defert etiam calorem ipsum, & pro ratione fortitudinis suae, majori vel minori, qua incidit in corpora illustrabilia, plus etiam vel minus calefacit illa. Quemadmodum igitur species ista, seu lumen, quam speciem certò scimus ab illa Solis luce defluere, subjectum est calorificae facultatis, itidem à Sole per speciem prorogatae: ita etiam species corporis Solis immateriata, desapsa ad planetas vsque, comitem habet speciem illius virturis energeticae in corpore Solis, quae nititur vnire sibi similia, repellere dissimilia. Evidentius est exemplum in eâdem luce cùm per vitra vel per telas coloratas transiens, aut coloratis superficiebus communicata, coloratur & ipsa: vbi negari non potest, lucem (quamvis sit immateriata species ejus lucis, quae allapsa fuit in corpus coloratum fieri subjectum coloris illius, & quasi vehiculum etum extrorsum. Quid si haec ipsa lux, non verò alia species ipsius corporis solis, esset etium subjectu facultatis illius apprehensivae, qua Sol corporae planetarum prensat?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
