Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 524
Unproofread scanNot analysed yet
Non simpliciter: nam videtur potius hoc sequendum, efflucrespeciem immateriatam corporis ipsius, cui speciei &vis prensandi, &lux, Luci verò &calor &color, quodlibet ex suo fonte derivatum, inhaereant. Dic causas hujus distinctionis specierum immatertatarum Snius &ejusdem globi solaris? 1. Oportet materiam corporis solaris esse distinctum quid à luce in illo. Lucis enim radiorum motus in directum, contingit in momento, corporis verò solaris conversio fit in tempore. At si statueremus, speciem lucis nudam, esse subjectum &vehiculum virtutis prensandi, lux ipsa solis vnica, omnem corporis ejus essentiam