# Epitome astronomiae Copernicanae 524

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, II. DE CAVSIS MOTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/524

Non simpliciter: nam videtur potius hoc sequendum, efflucrespeciem immateriatam corporis ipsius, cui speciei & vis prensandi, & lux, Luci verò & calor & color, quodlibet ex suo fonte derivatum, inhaereant. Dic causas hujus distinctionis specierum immatertatarum Snius & ejusdem globi solaris? 1. Oportet materiam corporis solaris esse distinctum quid à luce in illo. Lucis enim radiorum motus in directum, contingit in momento, corporis verò solaris conversio fit in tempore. At si statueremus, speciem lucis nudam, esse subjectum & vehiculum virtutis prensandi, lux ipsa solis vnica, omnem corporis ejus essentiam

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
