# Epitome astronomiae Copernicanae 525

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 525. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/525

Itaque lux vt superficies dies consideratur, & eadem habet, quae aliae superficies, in motu & impactu; à corpore vero, quod intra superficiem illustratum est, nihil patitur, quia à corpulentia unteriori sui fontis non descendit: vis prensandi corpus, à corpore descendat necesse est, vt sit causa movens analoga suo objecto mobili. Itaque etiam corporis dimensiones admittit, & corpora movet: non tantum secundum superficiem, sed etiam in ipsam eorum materiam se insinuans. 4. Hinc etiam luci nulla obstat materia superficiei objectae, quo minus in momento illa superficies illustretur: quod verò luci obstat, opacum nempe, id perspetuò obstat, nec vnquam vincitur, quamdiu sc. oparum manet. At virtus prensandi non totum assem vincit: nam obstat & derogat illi renitentia materiae in corpore planetae, qua fit, vt planeta vim prensantem promotam non exactè assequatur, sed ab ea relinquatur & destituatur; in qua mutua contentione, temporilocus est 5. Elusdem causae est & haec diversitas, quòd lux terminatur & impeditur superficiebus corporum opacis, quò minus vlterius penetret ad alia corpora in eâdem rectâ constituta. At vis haec, quae planetam preusando circumducit, non impeditur superficie ejus, sed penetrat in corpus quod prensat, & per corpus penetrat etiam in corpus planetę vlterioris, si contingat, binos cum sole in lineam rectam incidere: vt ita nihil ithetur motus ab interpositione corporum. At si motus à lucis illustratione proficisceretur, contingeret hoc absurdum, vt quoties superior eclipsaretur ab inferiore, toties motus ejus cessaret tantisper, donec inferior celeritate sua sese criperet ex linea. 6. Denique non esse necessariò motum planetarum à solis lumine nudo, patet exemplis rerum aliarum, vbi motus similis coelestium, fit sine lumine, vt videre est in Magnete, & infra patebit exemplo Lunae, quae move1a Tellure, corpore minimie luminoso. Etsi tunc suas etiam partes inveniet illuminatio Lunae & Telluris; sed quae etsi cooperatur ad movendam Lunam multifariam, non tamen id per se facit, sed saltem speciem motricem telluris fortificat, vt suo loco dicetur. Quae est similitudo inter spicies lucis & hujus Vertutis prenfundi? Similitado absolutissima est in ipsa genesi & conditionib.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
